Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Salmi 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania ?
2 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius:
2 Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3 “ Dirumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”.
3 Dirumpamus vincula eorum,
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis, irridebit eos,
Dominus subsannabit eos.
4 Qui habitat in cælis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos:
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
6 “ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum ejus,
prædicans præceptum ejus.
7 Praedicabo decretum eius.
Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terræ.
9 Reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos ”.
9 Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intellegite;
erudimini, qui iudicatis terram.
10 Et nunc, reges, intelligite ;
erudimini, qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore
et exsultate ei cum tremore.
11 Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,
et pereatis de via,
cum exarserit in brevi ira eius.
Beati omnes, qui confidunt in eo.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes qui confidunt in eo.