1Quare fremuerunt gentes,et populi meditati sunt inania?
2Astiterunt reges terrae,et principes convenerunt in unumadversus Dominum et adversus christum eius:
3“ Dirumpamus vincula eorumet proiciamus a nobis iugum ipsorum! ”.
4Qui habitat in caelis, irridebit eos,Dominus subsannabit eos.
5Tunc loquetur ad eos in ira suaet in furore suo conturbabit eos:
6“ Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum! ”.
7Praedicabo decretum eius.Dominus dixit ad me: “ Filius meus es tu;ego hodie genui te.
8Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuamet possessionem tuam terminos terrae.
9Reges eos in virga ferreaet tamquam vas figuli confringes eos ”.
10Et nunc, reges, intellegite;erudimini, qui iudicatis terram.
11Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.
12Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur,et pereatis de via,cum exarserit in brevi ira eius.Beati omnes, qui confidunt in eo.