Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Salmi 144


font

1David.
Benedictus Dominus, adiutor meus,
qui docet manus meas ad proelium
et digitos meos ad bellum.
2Misericordia mea et fortitudo mea,
refugium meum et liberator meus;
scutum meum, et in ipso speravi,
qui subdit populum meum sub me.
3Domine, quid est homo, quod agnoscis eum,
aut filius hominis, quod reputas eum?
4Homo vanitati similis factus est,
dies eius sicut umbra praeteriens.
5Domine, inclina caelos tuos et descende;
tange montes, et fumigabunt.
6Fulgura coruscationem et dissipa eos;
emitte sagittas tuas et conturba eos.
7Emitte manum tuam de alto;
eripe me et libera me de aquis multis,
de manu filiorum alienigenarum,
8quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
9Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decachordo psallam tibi,
10qui das salutem regibus,
qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
11Eripe me et libera me
de manu filiorum alienigenarum,
quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
12Filii nostri sicut novellae crescentes
in iuventute sua;
filiae nostrae sicut columnae angulares,
sculptae ut structura templi.
13Promptuaria nostra plena,
redundantia omnibus bonis;
oves nostrae in milibus
innumerabiles in campis nostris,
14boves nostrae crassae.
Non est ruina maceriae neque egressus
neque clamor in plateis nostris.
15Beatus populus, cui haec sunt;
beatus populus, cui Dominus est Deus.