Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Salmi 144


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 David.
Benedictus Dominus, adiutor meus,
qui docet manus meas ad proelium
et digitos meos ad bellum.
1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex,
et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2 Misericordia mea et fortitudo mea,
refugium meum et liberator meus;
scutum meum, et in ipso speravi,
qui subdit populum meum sub me.
2 Per singulos dies benedicam tibi,
et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum,
aut filius hominis, quod reputas eum?
3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et magnitudinis ejus non est finis.
4 Homo vanitati similis factus est,
dies eius sicut umbra praeteriens.
4 Generatio et generatio laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
5 Domine, inclina caelos tuos et descende;
tange montes, et fumigabunt.
5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,
et mirabilia tua narrabunt.
6 Fulgura coruscationem et dissipa eos;
emitte sagittas tuas et conturba eos.
6 Et virtutem terribilium tuorum dicent,
et magnitudinem tuam narrabunt.
7 Emitte manum tuam de alto;
eripe me et libera me de aquis multis,
de manu filiorum alienigenarum,
7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,
et justitia tua exsultabunt.
8 quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
8 Miserator et misericors Dominus :
patiens, et multum misericors.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decachordo psallam tibi,
9 Suavis Dominus universis,
et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10 qui das salutem regibus,
qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,
et sancti tui benedicant tibi.
11 Eripe me et libera me
de manu filiorum alienigenarum,
quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera mendacii.
11 Gloriam regni tui dicent,
et potentiam tuam loquentur :
12 Filii nostri sicut novellae crescentes
in iuventute sua;
filiae nostrae sicut columnae angulares,
sculptae ut structura templi.
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,
et gloriam magnificentiæ regni tui.
13 Promptuaria nostra plena,
redundantia omnibus bonis;
oves nostrae in milibus
innumerabiles in campis nostris,
13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum ;
et dominatio tua in omni generatione et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
14 boves nostrae crassae.
Non est ruina maceriae neque egressus
neque clamor in plateis nostris.
14 Allevat Dominus omnes qui corruunt,
et erigit omnes elisos.
15 Beatus populus, cui haec sunt;
beatus populus, cui Dominus est Deus.
15 Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16 Aperis tu manum tuam,
et imples omne animal benedictione.
17 Justus Dominus in omnibus viis suis,
et sanctus in omnibus operibus suis.
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
19 Voluntatem timentium se faciet,
et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20 Custodit Dominus omnes diligentes se,
et omnes peccatores disperdet.
21 Laudationem Domini loquetur os meum ;
et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.