Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 90


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Precatio. Moysis viri Dei.
Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi,
in protectione Dei cæli commorabitur.
2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,
a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;
Deus meus, sperabo in eum.
3 Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: “ Revertimini, filii hominum ”.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,
et a verbo aspero.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quae praeteriit,
et custodia in nocte.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi,
et sub pennis ejus sperabis.
5 Auferes eos, somnium erunt:
5 Scuto circumdabit te veritas ejus :
non timebis a timore nocturno ;
6 mane sicut herba succrescens,
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
6 a sagitta volante in die,
a negotio perambulante in tenebris,
ab incursu, et dæmonio meridiano.
7 Quia defecimus in ira tua
et in furore tuo turbati sumus.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ;
ad te autem non appropinquabit.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo,
occulta nostra in illuminatione vultus tui.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis,
et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua,
consumpsimus ut suspirium annos nostros.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea ;
Altissimum posuisti refugium tuum.
10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni
aut in valentibus octoginta anni,
et maior pars eorum labor et dolor,
quoniam cito transeunt, et avolamus.
10 Non accedet ad te malum,
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quis novit potestatem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam?
11 Quoniam angelis suis mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
12 In manibus portabunt te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis,
et conculcabis leonem et draconem.
14 Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum ;
protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,
pro annis, quibus vidimus mala.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ;
cum ipso sum in tribulatione :
eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Appareat servis tuis opus tuum,
et decor tuus filiis eorum.
16 Longitudine dierum replebo eum,
et ostendam illi salutare meum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos
et opus manuum nostrarum confirma.