1 Canticum. Psalmus. Asaph.
2Deus, ne quiescas, ne taceas
neque compescaris, Deus,
3quoniam ecce inimici tui fremuerunt,
et, qui oderunt te, extulerunt caput.
4Adversus populum tuum malignaverunt consilium
et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.
5Dixerunt: “ Venite, et disperdamus eos de gente,
et non memoretur nomen Israel ultra! ”.
6Quoniam cogitaverunt unanimiter,
adversum te testamentum statuerunt:
7tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae,
Moab et Agareni,
8Gebal et Ammon et Amalec,
Philistaea cum habitantibus Tyrum.
9Etenim Assur sociabatur cum illis;
facti sunt in adiutorium filiis Lot.
10Fac illis sicut Madian et Sisarae,
sicut Iabin in torrente Cison.
11Disperierunt in Endor,
facti sunt ut stercus super terram.
12Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb
et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,
13qui dixerunt:
“ Hereditate possideamus pascua Dei! ”.
14Deus meus, pone illos ut rotam
et sicut stipulam ante ventum.
15Sicut ignis, qui comburit silvam,
et sicut flamma devorans montes,
16ita persequeris illos in tempestate tua
et in procella tua turbabis eos.
17Imple facies eorum ignominia,
et quaerent nomen tuum, Domine.
18Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi
et confundantur et pereant;
19et cognoscant quia nomen tibi Dominus:
tu solus Altissimus super omnem terram.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc