1Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;
2Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit ?
4Quia apud te propitiatio est ;
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus :
5speravit anima mea in Domino.
6A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israël in Domino.
7Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus ejus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online