1 Canticum. Psalmus. Filiorum Core.
2Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri.
3Mons sanctus eius collis speciosus,
exsultatio universae terrae.
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
4Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
5Quoniam ecce reges congregati sunt,
convenerunt in unum.
6Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt,
conturbati sunt, diffugerunt;
7illic tremor apprehendit eos,
dolores ut parturientis.
8In spiritu orientis
conteres naves Tharsis.
9Sicut audivimus, sic vidimus
in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri;
Deus fundavit eam in aeternum.
10Recogitamus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
11Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terrae;
iustitia plena est dextera tua.
12Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae
propter iudicia tua.
13Circumdate Sion et complectimini eam,
numerate turres eius.
14Ponite corda vestra in virtute eius
et percurrite domos eius,
ut enarretis in progenie altera.
15Quoniam hic est Deus, Deus noster
in aeternum et in saeculum saeculi;
ipse ducet nos in saecula.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc