1 Precatio. David.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
2De vultu tuo iudicium meum prodeat;
oculi tui videant aequitates.
3Proba cor meum et visita nocte;
igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
4Non transgreditur os meum ad opera hominum,
propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
5Retine gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
6Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
7Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis ab insurgentibus
sperantes in dextera tua.
8Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
9a facie impiorum, qui me afflixerunt.
Inimici mei in furore circumdederunt me,
10adipem suum concluserunt;
os eorum locutum est superbiam.
11Incedentes nunc circumdederunt me,
oculos suos statuerunt prosternere in terram.
12Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam
et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
13Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta eum;
eripe animam meam ab impio framea tua,
14a mortuis manu tua, Domine,
a mortuis, quorum defecit portio vitae.
De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum,
saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
15Ego autem in iustitia videbo faciem tuam;
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc