Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 19


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Magistro chori. Psalmus. David.
1 In finem. Psalmus David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis ;
protegat te nomen Dei Jacob.
3 Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
3 Mittat tibi auxilium de sancto,
et de Sion tueatur te.
4 Non sunt loquelae neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
4 Memor sit omnis sacrificii tui,
et holocaustum tuum pingue fiat.
5 in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum,
et omne consilium tuum confirmet.
6 Soli posuit tabernaculum in eis,
et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,
exsultavit ut gigas ad currendam viam.
6 Lætabimur in salutari tuo ;
et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 A finibus caelorum egressio eius,
et occursus eius usque ad fines eorum,
nec est quod se abscondat a calore eius.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ;
nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
Exaudiet illum de cælo sancto suo,
in potentatibus salus dexteræ ejus.
8 Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
8 Hi in curribus, et hi in equis ;
nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,
praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ;
nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
10 Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis;
in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit?
Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,
Tunc immaculatus ero
et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.