Psalmi 14
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Modern Hebrew Bible |
|---|---|
| 1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. | 1 למנצח לדוד אמר נבל בלבו אין אלהים השחיתו התעיבו עלילה אין עשה טוב |
| 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. | 2 יהוה משמים השקיף על בני אדם לראות היש משכיל דרש את אלהים |
| 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. | 3 הכל סר יחדו נאלחו אין עשה טוב אין גם אחד |
| 4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; | 4 הלא ידעו כל פעלי און אכלי עמי אכלו לחם יהוה לא קראו |
| 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. | 5 שם פחדו פחד כי אלהים בדור צדיק |
| 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. | 6 עצת עני תבישו כי יהוה מחסהו |
| 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. | 7 מי יתן מציון ישועת ישראל בשוב יהוה שבות עמו יגל יעקב ישמח ישראל |