1 Canticum ascensionum.De profundis clamavi ad te, Domine;
2Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.
3Si iniquitates observaveris, Domine,Domine, quis sustinebit?
4Quia apud te propitiatio est,ut timeamus te.
5Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit
6anima mea in Dominomagis quam custodes auroram.Magis quam custodes auroram
7speret Israel in Domino,quia apud Dominum misericordia,et copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israelex omnibus iniquitatibus eius.