Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 114


font

1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus
vocem orationis meæ.
2Quia inclinavit aurem suam mihi,
et in diebus meis invocabo.
3Circumdederunt me dolores mortis ;
et pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni,
4et nomen Domini invocavi :
o Domine, libera animam meam.
5Misericors Dominus et justus,
et Deus noster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus ;
humiliatus sum, et liberavit me.
7Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi :
8quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9Placebo Domino in regione vivorum.