1ALLELUIA.
ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo,
BETH. in consilio iustorum et congregatione.
2GHIMEL. Magna opera Domini,
DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
3HE. Decor et magnificentia opus eius,
VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
4ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum,
HETH. misericors et miserator Dominus.
5TETH. Escam dedit timentibus se;
IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.
6CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo,
LAMED. ut det illis hereditatem gentium;
7MEM. opera manuum eius veritas et iudicium.
NUN. Fidelia omnia mandata eius,
8SAMECH. confirmata in saeculum saeculi,
AIN. facta in veritate et aequitate.
9PHE. Redemptionem misit populo suo,
SADE. mandavit in aeternum testamentum suum.
COPH. Sanctum et terribile nomen eius.
10RES. Initium sapientiae timor Domini,
SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea;
TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc