Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Salmi 97


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Dominus regnavit! Exsultet terra,
laetentur insulae multae.
1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus,
et brachium sanctum ejus.
2 Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
2 Notum fecit Dominus salutare suum ;
in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3 Ignis ante ipsum praecedet
et inflammabit in circuitu inimicos eius.
3 Recordatus est misericordiæ suæ,
et veritatis suæ domui Israël.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae:
vidit et contremuit terra.
4 Jubilate Deo, omnis terra ;
cantate, et exsultate, et psallite.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
5 Psallite Domino in cithara ;
in cithara et voce psalmi ;
6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ.
Jubilate in conspectu regis Domini :
7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum, omnes angeli eius.
7 moveatur mare, et plenitudo ejus ;
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8 Audivit et laetata est Sion,
et exsultaverunt filiae Iudae
propter iudicia tua, Domine.
8 Flumina plaudent manu ;
simul montes exsultabunt
9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram,
nimis exaltatus es super omnes deos.
9 a conspectu Domini :
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrarum in justitia,
et populos in æquitate.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum;
custodit ipse animas sanctorum suorum,
de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est iusto,
et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriae sanctitatis eius.