Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Psalmi 140


font

1Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ;
intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiæ labiis meis.
4Non declines cor meum in verba malitiæ,
ad excusandas excusationes in peccatis ;
cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non communicabo cum electis eorum.
5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6absorpti sunt juncti petræ judices eorum.
Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;
in te speravi, non auferas animam meam.
9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10Cadent in retiaculo ejus peccatores :
singulariter sum ego, donec transeam.