1 Magistro chori. Filiorum Core. Psalmus.
2Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis,
3quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
4Subiecit populos nobis
et gentes sub pedibus nostris.
5Elegit nobis hereditatem nostram,
gloriam Iacob, quem dilexit.
6Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubae.
7Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
8Quoniam rex omnis terrae Deus,
psallite sapienter.
9Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10Principes populorum congregati sunt
cum populo Dei Abraham,
quoniam Dei sunt scuta terrae:
vehementer elevatus est.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online