Salmi 142
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. | 1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. |
2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; | 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. | 3 Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. |
4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. | 4 Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum. |
5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - | 5 Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar. |
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. | 6 Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. |
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. | 7 Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. |
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ”. | 8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. |
9 Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi. | |
10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. | |
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam, | |
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. |