Salmi 122
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”. | 1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. |
2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem. | 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. |
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. | 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ; |
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. | 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis. |
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David. | |
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te! | |
7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”. | |
8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”. | |
9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi. |