Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Magistro chori. David.
In Domino confido, quomodo dicitis animae meae:
“ Transmigra in montem sicut passer!
1 In finem, pro octava. Psalmus David.
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,
paraverunt sagittas suas super nervum,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,
quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
3 Quando fundamenta evertuntur,
iustus quid faciat? ”.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;
labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4 Dominus in templo sancto suo,
Dominus, in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt,
palpebrae eius interrogant filios hominum.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa,
et linguam magniloquam.
5 Dominus interrogat iustum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
5 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;
labia nostra a nobis sunt.
Quis noster dominus est ?
6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur;
et spiritus procellarum pars calicis eorum.
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari ;
fiducialiter agam in eo.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,
recti videbunt vultum eius.
7 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,
probatum terræ, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos,
et custodies nos a generatione hac in æternum.
9 In circuitu impii ambulant :
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.