1Super flumina Babylonis,illic sedimus et flevimus,cum recordaremur Sion.
2In salicibus in medio eiussuspendimus citharas nostras.
3Quia illic rogaverunt nos,qui captivos duxerunt nos,verba cantionum,et, qui affligebant nos, laetitiam:“ Cantate nobis de canticis Sion ”.
4Quomodo cantabimus canticum Dominiin terra aliena?
5Si oblitus fuero tui, Ierusalem,oblivioni detur dextera mea;
6adhaereat lingua mea faucibus meis,si non meminero tui,si non praeposuero Ierusalemin capite laetitiae meae.
7Memor esto, Domine, adversus filios Edomdiei Ierusalem;qui dicebant: “ Exinanite, exinaniteusque ad fundamentum in ea ”.
8Filia Babylonis devastans,beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam,quam retribuisti nobis;
9beatus, qui tenebitet allidet parvulos tuos ad petram.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc