1ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,
laudate, servi Domini,
2qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini eius, quoniam suave.
4Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium sibi.
5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster prae omnibus diis.
6Omnia, quaecumque voluit,
Dominus fecit in caelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
7Adducens nubes ab extremo terrae,
fulgura in pluviam facit,
producit ventos de thesauris suis.
8Qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus.
9Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte,
in pharaonem et in omnes servos eius.
10Qui percussit gentes multas
et occidit reges fortes:
11Sehon regem Amorraeorum
et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan.
12Et dedit terram eorum hereditatem,
hereditatem Israel populo suo.
13Domine, nomen tuum in aeternum;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14Quia iudicabit Dominus populum suum
et servorum suorum miserebitur.
15Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
17Aures habent et non audient;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
19Domus Israel, benedicite Domino;
domus Aaron, benedicite Domino;
20domus Levi, benedicite Domino;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc