1 Magistro chori. Fidibus. Psalmus. Asaph. Canticum.
2Notus in Iudaea Deus,
in Israel magnum nomen eius.
3Et est in Salem tabernaculum eius,
et habitatio eius in Sion.
4Ibi confregit coruscationes arcus,
scutum, gladium et bellum.
5Illuminans tu, Mirabilis,
a montibus direptionis.
6Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum,
et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
7Ab increpatione tua, Deus Iacob,
dormitaverunt auriga et equus.
8Tu terribilis es, et quis resistet tibi?
Ex tunc ira tua.
9De caelo auditum fecisti iudicium;
terra tremuit et quievit,
10cum exsurgeret in iudicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11Quoniam furor hominis confitebitur tibi,
et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
12Vovete et reddite Domino Deo vestro;
omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
13ei, qui aufert spiritum principum,
terribili apud reges terrae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc