Salmi 3
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Psalmus. David, cum fugit a filio suo Absalom. | 1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. |
2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, | 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; |
3 multi dicunt animae meae: “ Non est salus ipsi in Deo ”. | 3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. |
4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum. | 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. |
5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. | 5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. |
6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. | 6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. |
7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus; | 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. |
8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. | 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. |
9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. | 9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua. |