Salmi 23
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Psalmus. David. Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: | 1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. |
2 in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, | 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. |
3 animam meam refecit. Deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. | 3 Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ? |
4 Nam et si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. | 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo : |
5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. | 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. |
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum. | 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. |
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. | |
8 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. | |
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. | |
10 Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. |