1 Canticum ascensionum.Beatus omnis, qui timet Dominum,qui ambulat in viis eius.
2Labores manuum tuarum manducabis,beatus es, et bene tibi erit.
3Uxor tua sicut vitis fructiferain lateribus domus tuae;filii tui sicut novellae olivarumin circuitu mensae tuae.
4Ecce sic benedicetur homo,qui timet Dominum.
5Benedicat tibi Dominus ex Sion,et videas bona Ierusalemomnibus diebus vitae tuae;
6et videas filios filiorum tuorum.Pax super Israel!