1David.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
2Dum appropiant super me nocentes,
ut edant carnes meas;
qui tribulant me et inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum;
si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
4Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitae meae,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
5Quoniam occultabit me in tentorio suo
in die malorum.
Abscondet me in abscondito tabernaculi sui,
in petra exaltabit me.
6Et nunc exaltatur caput meum
super inimicos meos in circuitu meo.
Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis,
cantabo et psalmum dicam Domino.
7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi;
miserere mei et exaudi me.
8De te dixit cor meum: “ Exquirite faciem meam! ”.
Faciem tuam, Domine, exquiram.
9Ne avertas faciem tuam a me,
ne declines in ira a servo tuo.
Adiutor meus es tu, ne me reicias
neque derelinquas me, Deus salutis meae.
10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me,
Dominus autem assumpsit me.
11Ostende mihi, Domine, viam tuam
et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
12Ne tradideris me in animam tribulantium me,
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et qui violentiam spirant.
13Credo videre bona Domini in terra viventium.
14Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc