Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 43


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta;
ab homine iniquo et doloso erue me.
1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Quia tu es Deus refugii mei;
quare me reppulisti,
et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
2 Deus, auribus nostris audivimus,
patres nostri annuntiaverunt nobis,
opus quod operatus es in diebus eorum,
et in diebus antiquis.
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam;
ipsae me deducant et adducant
in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;
afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Et introibo ad altare Dei,
ad Deum laetitiae exsultationis meae.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos :
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei et Deus meus.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me :
8 salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ;
commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meæ cooperuit me :
17 a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum ;
et declinasti semitas nostras a via tua :
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista ?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die ;
æstimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ?
exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis ?
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;
conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos,
et redime nos propter nomen tuum.