1 Canticum ascensionum.
Levabo oculos meos in montes:
unde veniet auxilium mihi?
2Auxilium meum a Domino,
qui fecit caelum et terram.
3Non dabit in commotionem pedem tuum
neque dormitabit, qui custodit te.
4Ecce non dormitabit neque dormiet,
qui custodit Israel.
5Dominus custodit te,
Dominus umbraculum tuum
ad manum dexteram tuam.
6Per diem sol non percutiet te,
neque luna per noctem.
7Dominus custodiet te ab omni malo;
custodiet animam tuam Dominus.
8Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum
ex hoc nunc et usque in saeculum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online