Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Giobbe 15


font

1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2“ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa
et implebit vento urente stomachum suum?
3Arguens verbis, quae nihil prosunt,
et sententiis, quae nihil iuvant?
4Tu autem pietatem dissolvis
et detrahis meditationi coram Deo.
5Docet enim iniquitas tua os tuum,
et assumis linguam callidorum.
6Condemnabit te os tuum et non ego,
et labia tua respondebunt tibi.
7Numquid primus homo tu natus es
et ante colles formatus?
8Numquid consilium Dei audisti
et tibi attrahis sapientiam?
9Quid nosti, quod nos ignoremus?
Quid intellegis, quod nos nesciamus?
10Et senes et antiqui sunt inter nos,
multo vetustiores quam pater tuus.
11Numquid parum tibi sunt consolationes Dei?
Et verbum lene tecum factum?
12Quid te elevat cor tuum,
et cur attonitos habes oculos?
13Quid vertis contra Deum spiritum tuum
et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
14Quid est homo, ut immaculatus sit,
et ut iustus appareat natus de muliere?
15Ecce, sanctis suis non fidit,
et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
16quanto magis abominabilis et corruptus homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem.
17Ostendam tibi, audi me;
quod vidi, narrabo tibi,
18quod sapientes confitentur,
et non celaverunt eos patres eorum:
19quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
20Cunctis diebus suis impius cruciatur,
et numerus annorum incertus est tyranno.
21Sonitus terroris semper in auribus illius,
quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
22Non credit quod reverti possit de tenebris,
cum sit destinatus gladio.
23Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”,
novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24Terrebit eum tribulatio et angustia,
vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
25Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
26Cucurrit adversus eum erecto collo,
spisso scuto armatus.
27Operuit faciem eius crassitudo,
et de lateribus eius arvina dependet.
28Habitavit in civitatibus desolatis
et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius;
nec mittet in terra radicem suam.
30Non recedet de tenebris;
ramos eius arefaciet flamma,
et auferet ventus florem eius.
31Ne credat vanitati errore deceptus,
quia vanitas erit remuneratio eius.
32Antequam dies eius impleantur, abscindentur,
et ramus eius non virescet.
33Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
34Cangregatio enim impii sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35Concepit dolorem et peperit iniquitatem,
et venter eius praeparat dolos.