Jó 40
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2“ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?
Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”.
3Respondens autem Iob Domino dixit:
4“ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?
Manum meam ponam super os meum.
5Unum locutus sum, quod non repetam,
et alterum, quibus ultra non addam ”.
6Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
7“ Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
8Numquid irritum facies iudicium meum
et condemnabis me, ut tu iustificeris?
9Et si habes brachium sicut Deus
et si voce simili tonas?
10Circumda tibi decorem et sublimitatem;
gloria et decore induere.
11Effunde vehementiam furoris tui
et respiciens omnem arrogantem humilia.
12Respice cunctos superbos et confunde eos
et contere impios in loco suo.
13Absconde eos in pulvere simul
et facies eorum claude in fovea;
14et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
15Ecce Behemoth, quem feci tecum;
fenum quasi bos comedit.
16Fortitudo eius in lumbis eius,
et virtus illius in umbilico ventris eius.
17Stringit caudam suam quasi cedrum,
nervi femorum eius perplexi sunt.
18Ossa eius velut fistulae aeris,
cartilago illius quasi laminae ferreae.
19Ipse est principium viarum Dei;
qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20Huic montes tributum ferunt,
omnes bestiae agri ludunt ibi.
21Sub lotis silvestribus dormit,
in secreto calami et in locis umentibus;
22loti silvestres umbra eum protegunt,
circumdant eum salices torrentis.
23Si fluvius intumescat, non tremit;
securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
24In oculis eius quis capiet eum
et in sudibus perforabit nares eius?
25An extrahere poteris Leviathan hamo
et fune ligabis linguam eius?
26Numquid pones iuncum in naribus eius
aut spina perforabis maxillam eius?27Numquid multiplicabit ad te preces
aut loquetur tibi mollia?
28Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum?
29Numquid illudes ei quasi avi
aut ligabis eum pro puellis tuis?
30Speculabuntur super eum socii,
divident illum negotiatores?
31Numquid implebis telis pellem eius
et iaculo hamato piscium caput illius?
32Pone super eum manum tuam;
memento belli nec ultra addas.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito