Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Giobbe 18


font

1Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2“ Usque ad quem finem verba iactabitis?
Intellegite prius, et sic loquamur.
3Quare reputati sumus ut iumenta
et sorduimus coram vobis?
4Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
5Etenim lux impii exstinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius.
6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
7Arctabuntur gressus virtutis eius,
et praecipitabit eum consilium suum.
8Immissi sunt in rete pedes eius,
et in reticulo ambulat.
9Tenet plantam illius laqueus,
et firmatur super eum tendiculum.
10Abscondita est in terra pedica eius,
et decipula illius super semitam.
11Undique terrent eum formidines
et involvunt pedes eius.
12Attenuatur fame robur eius,
et pernicies parata costis illius.
13Devorat partes cutis eius,
consumat membra illius primogenitus mortis.
14Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,
et urges eum ad regem formidinum.
15Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;
aspergitur in habitatione eius sulphur.
16Deorsum radices eius siccantur,
sursum autem atteruntur rami eius.
17Memoria illius periit de terra,
et non celebrabitur nomen eius in plateis.
18Expellent eum de luce in tenebras
et de orbe transferent eum.
19Non erit semen eius neque progenies in populo suo,
nec ullae reliquiae in commoratione eius.
20In die eius stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21Haec sunt ergo tabernacula iniqui;
et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.