Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Giobbe 25


font

1Respondens autem Baldad Suhitesdixit:
2“ Potestas et terror apud eum est,
qui facit pacem in sublimibus suis.
3Numquid est numerus militum eius?
Et super quem non surget lumen illius?
4Numquid iustificari potest homo comparatus Deo,
aut apparere mundus natus de muliere?
5Ecce luna etiam non splendet,
et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
6quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ”.