Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Giobbe 10


font

1Taedet animam meam vitae meae;
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
2Dicam Deo: Noli me condemnare,
indica mihi cur me ita iudices.
3Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me
et calumnieris me, opus manuum tuarum,
et super consilium impiorum arrideas?
4Numquid oculi carnei tibi sunt,
aut, sicut videt homo, et tu videbis?
5Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
6ut quaeras iniquitatem meam
et peccatum meum scruteris,
7cum scias quia nihil impium fecerim,
et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
8Manus tuae fecerunt me
et plasmaverunt me totum in circuitu;
et sic repente praecipitas me?
9Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me.
10Nonne sicut lac mulsisti me
et sicut caseum me coagulasti?
11Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13Licet haec celes in corde tuo,
tamen scio haec in animo tuo versari.
14Si peccaverim, observas me
et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
15Et si impius fuero, vae mihi est;
et si iustus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
16Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me
et iterum mirabilem te exhibebis in me.
17Instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me,
et poenae militant in me.
18Quare de vulva eduxisti me?
Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
19Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
21antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrarum et umbrae mortis,
22terram caliginis et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat ”.