Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Giobbe 24


font

1Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
2Alii terminos transtulerunt,
diripuerunt greges et paverunt eos.
3Asinum pupillorum abegerunt
et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4Subverterunt pauperum viam,
et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
5Alii, quasi onagri in deserto,
egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad praedam
in terra arida ad panem liberis.
6Agrum non suum demetunt
et vineam peccatoris vindemiant.
7Nudi pernoctant sine indumento,
nec est eis operimentum in frigore.
8Imbre montium rigantur
et non habentes refugium adhaerent rupibus.
9Abripuerunt pupillum ab ubere
et pauperem pignori sumpserunt;
10nudi et incedentes absque vestitu
et esurientes portant spicas.
11Inter muros oleum expresserunt
et calcatis torcularibus sitiunt.
12De civitatibus morientes ingemuerunt,
et anima vulneratorum clamavit,
et Deus non ponit aurem ad precem.
13Ipsi fuerunt rebelles lumini,
nescierunt vias eius
nec morati sunt in semitis eius.
14Mane primo consurgit homicida,
interficit egenum et pauperem;
per noctem vero erit quasi fur.
15Oculus adulteri observat caliginem
dicens: “Non me videbit oculus”;
et operiet vultum suum.
16Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt
et ignoraverunt lucem.
17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis,
nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
18“Levis est super faciem aquae;
maledicta est pars eius in terra,
nec est qui se dirigat ad vineas eius.
19Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium,
et inferi eos, qui peccaverunt.
20Sinus matris obliviscatur eius,
dulcedo illius vermes fiant;
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum iniquitas.
21Male egit cum sterili, quae non parit,
et viduae bene non fecit.
22Detraxit fortes in fortitudine sua
et, cum steterit, ille non credet vitae suae.
23Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur;
oculi autem eius sunt in viis illius.
24Elevati sunt ad modicum et non subsistent,
et humiliabuntur sicut omnia et auferentur
et sicut summitates spicarum conterentur”.
25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum
et ponere in nihilum verba mea? ”.