Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Giobbe 9


font

1Et respondens Iob ait:
2“ Vere scio quod ita sit,
et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
3Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
4Sapiens corde est et fortis robore;
quis restitit ei, et pacem habuit?
5Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
6Qui commovet terram de loco suo,
et columnae eius concutiuntur.
7Qui praecipit soli, et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
8Qui extendit caelos solus
et graditur super fluctus maris.
9Qui facit Arcturum et Oriona
et Hyadas et interiora austri.
10Qui facit magna et incomprehensibilia
et mirabilia, quorum non est numerus.
11Si venerit ad me, non videbo eum;
si abierit, non intellegam.
12Si repente arripiet, quis eum impediet?
Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
13Deus non retinet iram suam,
et sub eo curvantur auxilia Rahab.
14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei
et loquar delectis verbis cum eo?
15Quia, etiamsi iustus essem, non responderem,
sed meum iudicem deprecarer;
16et, cum invocantem exaudierit me,
non credam quod audierit vocem meam.
17In turbine enim conteret me
et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
18Non concedit requiescere spiritum meum
et implet me amaritudinibus.
19Si fortitudo quaeritur, robustissimus est;
si iudicium, quis eum arcesserit?
20Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me;
si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,
et contemnam vitam meam.
22Unum est, quod locutus sum:
Et innocentem et impium ipse consumit.
23Si subito flagellum occidat,
de afflictione innocentium ridebit.
24Terra data est in manus impii,
vultum iudicum eius operit;
quod si non ille est, quis ergo est?
25Dies mei velociores fuerunt cursore:
fugerunt et non viderunt bonum;
26pertransierunt quasi naves arundineae,
sicut aquila volans ad escam.
27Cum dixero: Obliviscar maerorem meum,
commutabo faciem meam et hilaris fiam,
28vereor omnes dolores meos,
sciens quod non iustificaveris me.
29Si autem et sic impius sum,
quare frustra laboravi?
30Si lotus fuero quasi aquis nivis,
et lixivo mundavero manus meas,
31tamen sordibus intinges me,
et abominabuntur me vestimenta mea.
32Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo;
nec vir, quocum in iudicio contendam.
33Non est qui utrumque valeat arguere
et ponere manum suam in ambobus.
34Auferat a me virgam suam,
et pavor eius non me terreat.
35Loquar et non timebo eum;
quia sic non mecum ipse sum.