Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Giobbe 28


font

1Habet argentum venarum principia
et auro locus est, in quo conflatur.
2Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in aes vertitur.
3Terminum posuit tenebris
et universorum finem ipse scrutatur,
lapidem quoque caliginis et umbrae.
4Aperuit cuniculos gens peregrina,
ipsique obliti sunt pedes,
penduli haerent plus quam vir nutans.
5Terra, de qua oriebatur panis,
in profundo subversa est sicut per ignem.
6Locus sapphiri lapides eius,
et glebae illius aurum.
7Semitam ignoravit avis rapax,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
8Non calcaverunt eam filii superbiae,
nec pertransivit per eam leaena.
9Ad silicem extendit manum suam,
subvertit a radicibus montes.
10In petris canales excidit,
et omne pretiosum vidit oculus eius.
11Profunda quoque fluviorum scrutatus est
et abscondita in lucem produxit.
12Sapientia vero ubi invenitur?
Et quis est locus intellegentiae?
13Nescit homo structuram eius,
nec invenitur in terra viventium.
14Abyssus dicit: “Non est in me”;
et mare loquitur: “Non est mecum”.
15Non dabitur aurum obryzum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione eius.
16Non appendetur auro Ophir
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17Non adaequabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius;
et possessio sapientiae potior margaritis.
19Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia
nec auro mundissimo componetur.
20Unde ergo sapientia venit,
et quis est locus intellegentiae?
21Abscondita est ab oculis omnium viventium,
volucres quoque caeli latet.
22Perditio et mors dixerunt:
“Auribus nostris audivimus famam eius”.
23Deus intellegit viam eius,
et ipse novit locum illius.
24Ipse enim fines mundi intuetur
et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
25Qui fecit ventis pondus
et aquas appendit in mensura,
26quando ponebat pluviis legem
et viam procellis sonantibus,
27tunc vidit illam et enarravit
et praeparavit et investigavit.
28Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;
et recedere a malo intellegentia” ”.