Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Giobbe 8


font

1Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2“ Usquequo loqueris talia,
et spiritus vehemens sermones oris tui?
3Numquid Deus supplantat iudicium,
aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
4Et si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
5tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum
et Omnipotentem fueris deprecatus,
6si mundus et rectus incesseris,
statim evigilabit ad te
et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
7in tantum ut, si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
8Interroga enim generationem pristinam
et diligenter investiga patrum memoriam.
9Hesterni quippe sumus et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
10Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi
et de corde suo proferent eloquia?
11Numquid virere potest scirpus absque umore,
aut crescere carectum sine aqua?
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
13Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum,
et spes impii peribit.
14Cuius spes filum tenue,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
15Innitetur super domum suam et nonstabit;
fulciet eam et non consurget.
16Umectus videtur, antequam veniat sol,
et in horto suo germen eius egredietur.
17Super acervum petrarum radices eius densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
18Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum et dicet: “Non novi te”.
19Haec est enim laetitia viae eius,
ut rursum de terra alii germinentur.
20Deus non proiciet simplicem
nec porriget manum malignis,
21donec impleatur risu os tuum,
et labia tua iubilo.
22Qui oderunt te, induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet ”.