1Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta;
ab homine iniquo et doloso erue me.
2Quia tu es Deus refugii mei;
quare me reppulisti,
et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3Emitte lucem tuam et veritatem tuam;
ipsae me deducant et adducant
in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
4Et introibo ad altare Dei,
ad Deum laetitiae exsultationis meae.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei et Deus meus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc