Salmi 125
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. | 1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. |
2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. | 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis. |
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. | 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes. |
4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde. | 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. |
5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel! | 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. |
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. |