1 Canticum ascensionum.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur, in aeternum manet.
2Ierusalem, montes in circuitu eius,
et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum.
3Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4Benefac, Domine, bonis
et rectis corde.
5Declinantes autem per vias pravas
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israel!


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online