1David.Ad te, Domine, clamabo;Deus meus, ne sileas a me.Ne quando taceas a me,et assimilabor descendentibus in lacum.
2Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te,dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3Ne simul trahas me cum peccatoribuset cum operantibus iniquitatem.Qui loquuntur pacem cum proximo suo,mala autem in cordibus eorum.
4Da illis secundum opera eorumet secundum nequitiam adinventionum ipsorum.Secundum opus manuum eorum tribue illis,redde retributionem eorum ipsis.
5Quoniam non intellexerunt opera Dominiet opus manuum eius,destruet illos et non aedificabit eos.
6Benedictus Dominus,quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
7Dominus adiutor meus et protector meus,in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,et exsultavit cor meum,et in cantico meo confitebor ei.
8Dominus fortitudo plebi suae,et refugium salvationum christi sui est.
9Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuaeet pasce eos et extolle illos usque in aeternum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc