1 David. Psalmus.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
2Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum. -
3Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
4Innocens manibus et mundo corde,
qui non levavit ad vana animam suam
nec iuravit in dolum.
5Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
6Haec est generatio quaerentium eum,
quaerentium faciem Dei Iacob.
7Attollite, portae, capita vestra,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
8Quis est iste rex gloriae?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in proelio.
9Attollite, portae, capita vestra,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
10Quis est iste rex gloriae?
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc