1ALLELUIA.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
2Laetetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
3Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei,
4quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
5Iubilent sancti in gloria,
laetentur in cubilibus suis.
6Exaltationes Dei in gutture eorum,
et gladii ancipites in manibus eorum,
7ad faciendam vindictam in nationibus,
castigationes in populis,
8ad alligandos reges eorum in compedibus
et nobiles eorum in manicis ferreis,
9ad faciendum in eis iudicium conscriptum.
Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc