Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Psalmi 104


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;
annuntiate inter gentes opera ejus.
1 Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
2 Cantate ei, et psallite ei ;
narrate omnia mirabilia ejus.
2 amictus lumine sicut vestimento.
Extendens caelum sicut velum,
3 Laudamini in nomine sancto ejus ;
lætetur cor quærentium Dominum.
3 qui exstruis in aquis cenacula tua.
Qui ponis nubem ascensum tuum,
qui ambulas super pennas ventorum.
4 Quærite Dominum, et confirmamini ;
quærite faciem ejus semper.
4 Qui facis angelos tuos spiritus
et ministros tuos ignem urentem.
5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;
prodigia ejus, et judicia oris ejus :
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in saeculum saeculi.
6 semen Abraham servi ejus ;
filii Jacob electi ejus.
6 Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquae.
7 Ipse Dominus Deus noster ;
in universa terra judicia ejus.
7 Ab increpatione tua fugiunt,
a voce tonitrui tui formidant.
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;
verbi quod mandavit in mille generationes :
8 Ascendunt in montes et descendunt in valles,
in locum, quem statuisti eis.
9 quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac :
9 Terminum posuisti, quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10 et statuit illud Jacob in præceptum,
et Israël in testamentum æternum,
10 Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
11 potabunt omnes bestias agri,
exstinguent onagri sitim suam.
12 cum essent numero brevi,
paucissimi, et incolæ ejus.
12 Super ea volucres caeli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
13 Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
13 Rigas montes de cenaculis tuis,
de fructu operum tuorum satias terram.
14 Non reliquit hominem nocere eis :
et corripuit pro eis reges.
14 Producis fenum iumentis
et herbam servituti hominum,
educens panem de terra
15 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
15 et vinum, quod laetificat cor hominis;
exhilarans faciem in oleo,
panis autem cor hominis confirmat.
16 Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.
16 Saturabuntur ligna Domini
et cedri Libani, quas plantavit.
17 Misit ante eos virum :
in servum venumdatus est, Joseph.
17 Illic passeres nidificabunt,
erodii domus in vertice earum.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;
ferrum pertransiit animam ejus :
18 Montes excelsi cervis,
petrae refugium hyracibus.
19 donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.
19 Fecit lunam ad tempora signanda,
sol cognovit occasum suum.
20 Misit rex, et solvit eum ;
princeps populorum, et dimisit eum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox:
in ipsa reptabunt omnes bestiae silvae,
21 Constituit eum dominum domus suæ,
et principem omnis possessionis suæ :
21 catuli leonum rugientes, ut rapiant
et quaerant a Deo escam sibi.
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.
22 Oritur sol, et congregantur
et in cubilibus suis recumbunt.
23 Et intravit Israël in Ægyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.
23 Exit homo ad opus suum
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.
24 Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
25 Hoc mare magnum et spatiosum et latum:
illic reptilia, quorum non est numerus,
animalia pusilla cum magnis;
26 Misit Moysen servum suum ;
Aaron quem elegit ipsum.
26 illic naves pertransibunt,
Leviathan, quem formasti ad ludendum cum eo.
27 Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
27 Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
28 Misit tenebras, et obscuravit ;
et non exacerbavit sermones suos.
28 Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur;
auferes spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terrae.
31 Dixit, et venit c?nomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.
31 Sit gloria Domini in saeculum;
laetetur Dominus in operibus suis.
32 Posuit pluvias eorum grandinem :
ignem comburentem in terra ipsorum.
32 Qui respicit terram et facit eam tremere,
qui tangit montes, et fumigant.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.
33 Cantabo Domino in vita mea,
psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus :
34 Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
35 et comedit omne f?num in terra eorum,
et comedit omnem fructum terræ eorum.
35 Deficiant peccatores a terra
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane cæli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :
abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in lætitia.
44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt :
45 ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.