Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Psalmi 3


font

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?
Multi insurgunt adversum me ;
3multi dicunt animæ meæ :
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi ;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego dormivi, et soporatus sum ;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;
dentes peccatorum contrivisti.
9Domini est salus ;
et super populum tuum benedictio tua.