1In finem. In hymnis David. 2Exaudi, Deus, deprecationem meam ;
intende orationi meæ.
3A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ;
in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4quia factus es spes mea :
turris fortitudinis a facie inimici.
5Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ;
protegar in velamento alarum tuarum.
6Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ;
dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
7Dies super dies regis adjicies ;
annos ejus usque in diem generationis et generationis.
8Permanet in æternum in conspectu Dei :
misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
9Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi,
ut reddam vota mea de die in diem.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online