1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est :
indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se.
Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
2Parata sedes tua ex tunc ;
a sæculo tu es.
3Elevaverunt flumina, Domine,
elevaverunt flumina vocem suam ;
elevaverunt flumina fluctus suos,
4a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris ;
mirabilis in altis Dominus.
5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ;
domum tuam decet sanctitudo, Domine,
in longitudinem dierum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online