1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
2Confitemini Deo deorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
3Confitemini Domino dominorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
4Qui facit mirabilia magna solus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
5Qui fecit cælos in intellectu,
quoniam in æternum misericordia ejus.
6Qui firmavit terram super aquas,
quoniam in æternum misericordia ejus.
7Qui fecit luminaria magna,
quoniam in æternum misericordia ejus :
8solem in potestatem diei,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
9lunam et stellas in potestatem noctis,
quoniam in æternum misericordia ejus.
10Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
11Qui eduxit Israël de medio eorum,
quoniam in æternum misericordia ejus,
12in manu potenti et brachio excelso,
quoniam in æternum misericordia ejus.
13Qui divisit mare Rubrum in divisiones,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
14et eduxit Israël per medium ejus,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
15et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro,
quoniam in æternum misericordia ejus.
16Qui traduxit populum suum per desertum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
17Qui percussit reges magnos,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
18et occidit reges fortes,
quoniam in æternum misericordia ejus :
19Sehon, regem Amorrhæorum,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
20et Og, regem Basan,
quoniam in æternum misericordia ejus :
21et dedit terram eorum hæreditatem,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
22hæreditatem Israël, servo suo,
quoniam in æternum misericordia ejus.
23Quia in humilitate nostra memor fuit nostri,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
24et redemit nos ab inimicis nostris,
quoniam in æternum misericordia ejus.
25Qui dat escam omni carni,
quoniam in æternum misericordia ejus.
26Confitemini Deo cæli,
quoniam in æternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online