Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 123


font

1Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israël,
2nisi quia Dominus erat in nobis :
cum exsurgerent homines in nos,
3forte vivos deglutissent nos ;
cum irasceretur furor eorum in nos,
4forsitan aqua absorbuisset nos ;
5torrentem pertransivit anima nostra ;
forsitan pertransisset anima nostra
aquam intolerabilem.
6Benedictus Dominus, qui non dedit nos
in captionem dentibus eorum.
7Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium ;
laqueus contritus est,
et nos liberati sumus.
8Adjutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.